Fondare 3318 Risultati per: Dominus
Idcirco haec dicit Dominus: “Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra; et non ambulabitis erecti, quoniam tempus pessimum est. (Prophetia Michaeae 2, 3)
Ascendet enim pandens iter ante eos; erumpent et transibunt portam, egredientur per eam. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. (Prophetia Michaeae 2, 13)
Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui cum habent, quid mordeant dentibus suis, praedicant pacem; et, si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium. (Prophetia Michaeae 3, 5)
Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: “Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala”. (Prophetia Michaeae 3, 11)
“In die illa, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam, quam eieceram, colligam et quam afflixeram; (Prophetia Michaeae 4, 6)
et ponam claudicantem in reliquias et eam, quae laboraverat, in gentem robustam”. Et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum. (Prophetia Michaeae 4, 7)
Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens; quia nunc egredieris de civitate et habitabis in campo et venies usque ad Babylonem; ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. (Prophetia Michaeae 4, 10)
“Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui et disperdam quadrigas tuas (Prophetia Michaeae 5, 9)
Audite, quae Dominus loqui tur: “Surge, contende iudicio coram montibus, et audiant colles vocem tuam”. (Prophetia Michaeae 6, 1)
Indicatum est tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te: utique facere iudicium et diligere caritatem et sollicitum ambulare cum Deo tuo. (Prophetia Michaeae 6, 8)
Ne laeteris, inimica mea, super me quia cecidi: consurgam; cum sedeo in tenebris, Dominus lux mea est. (Prophetia Michaeae 7, 8)
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: “Ubi est Dominus Deus tuus?”. Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum. (Prophetia Michaeae 7, 10)