Fondare 3318 Risultati per: Dominus
Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron. (Liber Exodus 32, 35)
Locutusque est Dominus ad Moysen: “Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. (Liber Exodus 33, 1)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi”. (Liber Exodus 33, 5)
Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi. (Liber Exodus 33, 11)
Dixitque Dominus: “Facies mea ibit, et requiem dabo tibi”. (Liber Exodus 33, 14)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine”. (Liber Exodus 33, 17)
Dixitque Dominus ad Moy sen: “Praecide tibi duas ta bulas lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt tabulae, quas fregisti. (Liber Exodus 34, 1)
Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas. (Liber Exodus 34, 4)
Cumque descendisset Dominus per nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini. (Liber Exodus 34, 5)
Et transiens coram eo clamavit: “Dominus, Dominus Deus, misericors et clemens, patiens et multae miserationis ac verax, (Liber Exodus 34, 6)
Respondit Dominus: “Ego inibo pactum coram universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum. (Liber Exodus 34, 10)
Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator. (Liber Exodus 34, 14)