Fondare 3318 Risultati per: Dominus
ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. (Prophetia Ezechielis 21, 10)
Cumque dixerint ad te: “Quare tu gemis?”, dices: Pro auditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et fiet”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 21, 12)
“Fili hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est et etiam limatus; (Prophetia Ezechielis 21, 14)
Idcirco plaude super femur, quia probatio est, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 21, 18)
Quin et ego plaudam manu ad manum et saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 21, 22)
Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae sunt praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini. (Prophetia Ezechielis 21, 29)
haec dicit Dominus Deus — auferatur cidaris, tollatur corona; hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et sublime humilietur. (Prophetia Ezechielis 21, 31)
Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat, (Prophetia Ezechielis 21, 33)
Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum”. (Prophetia Ezechielis 21, 37)
Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur. (Prophetia Ezechielis 22, 3)
Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 22, 12)
Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam; (Prophetia Ezechielis 22, 14)