Mosaico decorativo

Fondare 3318 Risultati per: Dominus

  • Haec dixit Dominus ad me: “Vade et sta in porta Filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Iudae et egrediuntur, et in cunctis portis Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 19)

  • Haec dicit Dominus: Custodite animas vestras et nolite portare pondera in die sabbati nec inferatis per portas Ierusalem; (Liber Ieremiae 17, 21)

  • Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus, (Liber Ieremiae 17, 24)

  • “Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. (Liber Ieremiae 18, 6)

  • Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra”. (Liber Ieremiae 18, 11)

  • Ideo haec dicit Dominus: “Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? (Liber Ieremiae 18, 13)

  • Haec dicit Dominus: “Vade et eme lagunculam figuli testeam et accipe de senioribus populi et de senioribus sacerdotum (Liber Ieremiae 19, 1)

  • et dices: Audite verbum Domini, reges Iudae et habitatores Ierusalem: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis, qui audierit illam, tinniant aures eius, (Liber Ieremiae 19, 3)

  • Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non vocabitur amplius locus iste Topheth et vallis Benennom sed vallis Occisionis. (Liber Ieremiae 19, 6)

  • et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Sic conteram populum istum et civitatem istam, sicut conteritur vas figuli, quod non potest ultra instaurari; et in Topheth sepelientur, eo quod non sit alius locus ad sepeliendum. (Liber Ieremiae 19, 11)

  • Sic faciam loco huic, ait Dominus, et habitatoribus eius, ut ponam civitatem istam sicut Topheth; (Liber Ieremiae 19, 12)

  • Venit autem Ieremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini et dixit ad omnem populum: (Liber Ieremiae 19, 14)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina