Fondare 3318 Risultati per: Dominus
Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire me”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 5)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego conflabo et probabo eos; quid enim aliud faciam filiae populi mei? (Liber Ieremiae 9, 6)
Numquid super his non visitabo eos, dicit Dominus, aut in gente huiusmodi non ulciscetur anima mea?”. (Liber Ieremiae 9, 8)
Et dixit Dominus: “Quia dereliquerunt legem meam, quam dedi eis, et non audierunt vocem meam et non ambulaverunt in ea; (Liber Ieremiae 9, 12)
Idcirco haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego cibabo populum istum absinthio et potum dabo eis aquam fellis; (Liber Ieremiae 9, 14)
Haec dicit Dominus exercituum: Attendite et vocate lamentatrices, et veniant; et ad eas, quae sapientes sunt, mittite, et properent!”. (Liber Ieremiae 9, 16)
Loquere. Haec dicit Dominus: “Et cadet morticinum hominis quasi stercus super faciem regionis et quasi manipulus post tergum metentis, et non est qui colligat”. (Liber Ieremiae 9, 21)
Haec dicit Dominus: “Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; (Liber Ieremiae 9, 22)
sed in hoc glorietur, qui gloriatur: scire et nosse me, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra; haec enim placent mihi, ait Dominus. (Liber Ieremiae 9, 23)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem, qui circumcisum habet praeputium, (Liber Ieremiae 9, 24)
Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. (Liber Ieremiae 10, 1)
Haec dicit Dominus: “Iuxta vias gentium nolite discere et a signis caeli nolite metuere, quae timent gentes, (Liber Ieremiae 10, 2)