Fondare 3318 Risultati per: Dominus
Sperate in Dominum in saeculis aeternis, Dominus est petra aeterna. (Liber Isaiae 26, 4)
Ecce enim Dominus egredietur de loco suo, ut visitet iniquitatem habitatoris terrae contra eum; et revelabit terra sanguinem suum et non operiet ultra interfectos suos”. (Liber Isaiae 26, 21)
In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro et forti et grandi super Leviathan serpentem fugacem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet draconem, qui in mari est. (Liber Isaiae 27, 1)
Ego Dominus, qui servo eam; per singula momenta irrigabo eam. Ne forte visitetur contra eam, nocte et die servo eam. (Liber Isaiae 27, 3)
Et erit: in die illa percutiet spicas Dominus a Flumine usque ad torrentem Aegypti; et vos congregabimini unus et unus, filii Israel. (Liber Isaiae 27, 12)
In die illa erit Dominus exercituum corona gloriae et sertum maiestatis residuo populi sui (Liber Isaiae 28, 5)
Idcirco haec dicit Dominus Deus: “Ecce ego fundamentum ponam in Sion, lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, fundatum; qui crediderit, non turbabitur. (Liber Isaiae 28, 16)
Sicut enim in monte Pharasim stabit Dominus, sicut in valle, quae est in Gabaon, irascetur, ut faciat opus suum, novum opus suum, ut operetur operationem suam, peregrinam operationem suam. (Liber Isaiae 28, 21)
Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit. (Liber Isaiae 29, 10)
Et dixit Dominus: “Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum, (Liber Isaiae 29, 13)
Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: “Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet; (Liber Isaiae 29, 22)
“Vae, filii desertores, dicit Dominus, eo quod facitis consilium et non ex me, et pactum statuitis et non per spiritum meum, ut addatis peccatum super peccatum! (Liber Isaiae 30, 1)