Fondare 3318 Risultati per: Dominus
Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae eius. (Liber Ecclesiasticus 45, 23)
Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)
Et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem, et usque in senectutem permansit illi, ut ascenderet in excelsum terrae locum; et semen ipsius obtinuit hereditatem, (Liber Ecclesiasticus 46, 11)
Et intonuit de caelo Dominus et in sonitu magno auditam fecit vocem suam (Liber Ecclesiasticus 46, 20)
Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in aeternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriae in Israel. (Liber Ecclesiasticus 47, 13)
Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum. (Liber Ecclesiasticus 51, 30)
Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quoniam Dominus locutus est: “Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me. (Liber Isaiae 1, 2)
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus. (Liber Isaiae 1, 9)
“Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum?, dicit Dominus. Plenus sum holocaustis arietum et adipe pinguium; et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolui. (Liber Isaiae 1, 11)
Et venite, et iudicio contendamus, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et, si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana erunt. (Liber Isaiae 1, 18)
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israel: “Heu, consolabor super hostibus meis et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)
Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa. (Liber Isaiae 2, 11)