Mosaico decorativo

Fondare 1865 Risultati per: Domini Dei

  • Et omnis vir Israel et mulier et pueri, qui habitabant in Ierusalem, prociderunt ante faciem templi et cineraverunt capita sua et extenderunt cilicia sua contra faciem templi Domini. (Liber Iudith 4, 11)

  • Et audivit Dominus vocem eorum et vidit angustiam eorum; et erat populus ieiunans dies plures in tota Iudaea et Ierusalem, et prociderunt contra faciem sanctorum Domini omnipotentis. (Liber Iudith 4, 13)

  • Et Ioachim sacerdos magnus et omnes adstantes ante conspectum Domini sacerdotes et deservientes Domino praecincti ciliciis lumbos suos offerebant holocaustum instantiae et vota et voluntaria munera populi. (Liber Iudith 4, 14)

  • Vos autem nolite praepignorare voluntates Domini Dei nostri, quoniam non sicut homo Deus est, ut minis terreatur, aut sicut filius hominis, ut iudicetur. (Liber Iudith 8, 16)

  • “Salvasti animam tuam in bonum festinans descendere ad faciem domini nostri. Et nunc accede ad tabernaculum eius; et ex nostris praemittent te, quousque tradant te in manibus eius. (Liber Iudith 10, 15)

  • Non enim est qui tibi noceat, sed bene tibi faciam, sicut fit servis domini mei”. (Liber Iudith 11, 4)

  • Et, ut vesper factus est, festinaverunt servi eius abire, et Bagoas conclusit tabernaculum a foris et dimisit adstantes a facie domini sui. Et abierunt omnes in cubilia sua; erant enim omnes fatigati, quoniam plurimus factus erat potus. (Liber Iudith 13, 1)

  • Et exordiebatur Iudith confessionem hanc in omni Israel, et acclamabat omnis populus laudationem hanc Domini. (Liber Iudith 15, 14)

  • Filii puellarum compunxerunt illos et tamquam pueros ultroneos vulnerabant; perierunt a praelio Domini mei. (Liber Iudith 16, 12)

  • Dixit ergo Dominus ad Satan: “Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam”. Egressusque est Satan a facie Domini. (Liber Iob 1, 12)

  • et dixit: “Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum”. (Liber Iob 1, 21)

  • Egressus igitur Satan a facie Domini, percussit Iob ulcere pessimo a planta pedis usque ad verticem eius. (Liber Iob 2, 7)


"O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito." São Padre Pio de Pietrelcina