Fondare 1865 Risultati per: Domini Dei
e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque, (Liber Numeri 31, 37)
de animabus hominum sedecim milibus, cesserunt in partem Domini triginta duae animae. (Liber Numeri 31, 40)
Tradiditque Moyses tributum praelibationis Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum. (Liber Numeri 31, 41)
tulit Moyses quinquagesimum caput et dedit Levitis, qui excubabant in habitaculo Domini, sicut praeceperat Dominus. (Liber Numeri 31, 47)
Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli, quod auri potuimus invenire, periscelidas et armillas, anulos et inaures ac muraenulas, ad placandum pro nobis Dominum”. (Liber Numeri 31, 50)
Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. (Liber Numeri 32, 14)
quas descripsit Moyses iuxta castrorum loca, quae Domini iussione mutabant. (Liber Numeri 33, 2)
Et noluistis ascendere, sed increduli ad sermonem Domini Dei vestri (Liber Deuteronomii 1, 26)
Locutus sum, et non audistis, sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem. (Liber Deuteronomii 1, 43)
Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis. (Liber Deuteronomii 4, 2)
Cavete, ne quando obliviscamini pacti Domini Dei vestri, quod pepigit vobiscum, et faciatis vobis sculptam similitudinem omnium, quae fieri Dominus Deus tuus prohibuit; (Liber Deuteronomii 4, 23)
Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra, quia non erit impunitus, qui super re vana nomen eius assumpserit. (Liber Deuteronomii 5, 11)