Mosaico decorativo

Fondare 1865 Risultati per: Domini Dei

  • Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini”. (Prophetia Amos 8, 11)

  • Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient. (Prophetia Amos 8, 12)

  • Ecce oculi Domini Dei super regnum peccans, et conteram illud a facie terrae; verumtamen conterens non conteram domum Iacob, dicit Dominus. (Prophetia Amos 9, 8)

  • Quoniam iuxta est dies Domini super omnes gentes: sicut fecisti, fiet tibi, retributio tua convertetur in caput tuum. (Prophetia Abdiae 1, 15)

  • Et factum est verbum Domini ad Ionam filium Amathi dicens: (Prophetia Ionae 1, 1)

  • Et surrexit Ionas, ut fugeret in Tharsis a facie Domini; et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. (Prophetia Ionae 1, 3)

  • Et timuerunt viri timore magno et dixerunt ad eum: “Quid hoc fecisti?”. Cognoverant enim viri quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. (Prophetia Ionae 1, 10)

  • Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, et venit ad te oratio mea, ad templum sanctum tuum. (Prophetia Ionae 2, 8)

  • ego autem in voce laudis immolabo tibi, quaecumque vovi, reddam; salus Domini est”. (Prophetia Ionae 2, 10)

  • Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens: (Prophetia Ionae 3, 1)

  • Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum. (Prophetia Ionae 3, 3)

  • Verbum Domini, quod factum est ad Michaeam Morasthiten in diebus Ioatham, Achaz, Ezechiae regum Iudae, quod vidit super Samariam et Ierusalem. (Prophetia Michaeae 1, 1)


"A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna". São Padre Pio de Pietrelcina