Fondare 1865 Risultati per: Domini Dei
Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 38, 1)
In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostrae, in exordio anni, decima mensis, quarto decimo anno, postquam percussa est civitas, in ipsa hac die facta est super me manus Domini et adduxit me illuc. (Prophetia Ezechielis 40, 1)
Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat ad orientem. (Prophetia Ezechielis 43, 4)
Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et ecce repleta erat gloria Domini domus. (Prophetia Ezechielis 43, 5)
et offeres eos in conspectu Domini, et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino. (Prophetia Ezechielis 43, 24)
Et adduxit me per viam portae aquilonis in conspectum domus; et vidi: et ecce implevit gloria Domini domum Domini, et cecidi in faciem meam. (Prophetia Ezechielis 44, 4)
Et dixit ad me Dominus: “Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44, 5)
Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus. (Prophetia Ezechielis 45, 4)
Et cum intrabit populus terrae in conspectu Domini in sollemnitatibus, qui ingreditur per portam aquilonis, ut adoret, egrediatur per viam portae meridianae; porro qui ingreditur per viam portae meridianae, egrediatur per viam portae aquilonis: non revertetur per viam portae, per quam ingressus est, sed e regione illius egredietur. (Prophetia Ezechielis 46, 9)
Et dixit ad me: “Hae sunt domus culinarum, in quibus coquent ministri domus Domini victimas populi”. (Prophetia Ezechielis 46, 24)
His autem est oblatio sacra: sacerdotibus, ad aquilonem viginti quinque milia et ad mare latitudinis decem milia et ad orientem latitudinis decem milia et ad meridiem longitudinis viginti quinque milia; et erit sanctuarium Domini in medio eius. (Prophetia Ezechielis 48, 10)
Angelus autem Domini descendit cum Azaria et sociis eius in fornacem et excussit flammam ignis de fornace (Prophetia Danielis 3, 49)