Fondare 1865 Risultati per: Domini Dei
et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini. (Liber Ieremiae 20, 2)
Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. (Liber Ieremiae 20, 8)
Et domui regis Iudae: Audite verbum Domini, (Liber Ieremiae 21, 11)
et dices: Audi verbum Domini, rex Iudae, qui sedes super solium David, tu et servi tui et populus tuus, qui ingredimini per portas istas. (Liber Ieremiae 22, 2)
Et respondebunt: “Eo quod dereliquerint pactum Domini Dei sui et adoraverint deos alienos et servierint eis””. (Liber Ieremiae 22, 9)
Terra, terra, terra, audi sermonem Domini! (Liber Ieremiae 22, 29)
Ad prophetas. Contritum est cor meum in medio mei, contremuerunt omnia ossa mea; factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum eius; (Liber Ieremiae 23, 9)
Haec dicit Dominus exercituum: Nolite audire verba prophetarum, qui prophetant vobis et decipiunt vos; visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini. (Liber Ieremiae 23, 16)
Quis enim affuit in consilio Domini et vidit et audivit sermonem eius? Quis consideravit verbum illius et audivit? (Liber Ieremiae 23, 18)
Ecce turbo Domini, indignatio egressa est, et tempestas erumpens super caput impiorum irruet. (Liber Ieremiae 23, 19)
Non cessabit furor Domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationes cordis sui; in novissimis diebus intellegetis consilium eius. (Liber Ieremiae 23, 20)
Si interrogaverit te populus iste vel propheta aut sacerdos dicens: “Quod est onus Domini”, dices ad eos: Vos estis onus; proiciam quippe vos, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 23, 33)