Fondare 694 Risultati per: Domine Dominorum Agnus
Fac mecum signum in bonum, ut videant, qui oderunt me, et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me. (Liber Psalmorum 86, 17)
Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. (Liber Psalmorum 88, 2)
Oculi mei languerunt prae afflictione. Clamavi ad te, Domine, tota die, expandi ad te manus meas. - (Liber Psalmorum 88, 10)
Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. (Liber Psalmorum 88, 14)
Ut quid, Domine, repellis animam meam, abscondis faciem tuam a me? (Liber Psalmorum 88, 15)
Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine, etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. (Liber Psalmorum 89, 6)
Domine, Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. (Liber Psalmorum 89, 9)
Beatus populus, qui scit iubilationem. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt (Liber Psalmorum 89, 16)
Usquequo, Domine, absconderis in finem, exardescet sicut ignis ira tua? (Liber Psalmorum 89, 47)
Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, sicut iurasti David in veritate tua? (Liber Psalmorum 89, 50)
Memor esto, Domine, opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo, multarum gentium, (Liber Psalmorum 89, 51)
quo exprobraverunt inimici tui, Domine, quo exprobraverunt vestigia christi tui. (Liber Psalmorum 89, 52)