Fondare 8660 Risultati per: Dom
Audi, Domine, et miserere, quia peccavimus in conspectu tuo; (Liber Baruch 3, 2)
Domine omnipotens, Deus Israel, audi nunc orationem defunctorum Israel et filiorum eorum, qui peccaverunt in conspectu tuo, qui non audierunt vocem Domini Dei sui, et adhaeserunt nobis mala. (Liber Baruch 3, 4)
quia tu es Dominus Deus noster, et laudabimus te, Domine, (Liber Baruch 3, 6)
Ecce nos hodie in captivitate nostra, quo nos dispersisti in opprobrium et in maledictum et in expiationem, secundum omnes iniquitates patrum nostrorum, qui discesserunt a Domino Deo nostro”. (Liber Baruch 3, 8)
Ubi sunt principes gentium et qui dominantur bestiis, quae sunt super terram, (Liber Baruch 3, 16)
O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis eius! (Liber Baruch 3, 24)
Confidite, filii, clamate ad Deum, et eripiet vos de dominatione, de manu inimicorum. (Liber Baruch 4, 21)
Videntes turbam ante et retro adorantem eos, dicite autem in corde vestro: “Te oportet adorare, Domine”. (Liber Baruch 6, 5)
Opertis illis veste purpurea, extergunt faciem eorum propter pulverem domus, qui est plurimus super eos. (Liber Baruch 6, 12)
Collocatis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere ex pedibus introeuntium. (Liber Baruch 6, 16)
Et sicut alicui, qui regem offendit, circumsaeptae sunt aulae, tamquam ad mortem ducto, domus eorum muniunt sacerdotes ostiis et clausuris et seris, ne a latronibus exspolientur. (Liber Baruch 6, 17)
Sunt autem sicut trabes in domo; corda vero eorum dicunt elingere serpentes, qui de terra sunt; dum comedunt eos et vestimentum eorum, non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)