Fondare 8660 Risultati per: Dom
Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus. (Liber Exodus 7, 22)
Avertitque se et ingressus est domum suam nec ad hoc apposuit cor suum. (Liber Exodus 7, 23)
Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. (Liber Exodus 7, 25)
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. (Liber Exodus 7, 26)
Et ebulliet fluvius ranas, quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in pistrina tua; (Liber Exodus 7, 28)
Dixitque Dominus ad Moysen: “Dic ad Aaron: Extende ma num tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti”. (Liber Exodus 8, 1)
Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: “Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino”. (Liber Exodus 8, 4)
Dixitque Moyses ad pharaonem: “Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant”. (Liber Exodus 8, 5)
Qui respondit: “Cras”. At ille: “Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 6)
Et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt”. (Liber Exodus 8, 7)
Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni. (Liber Exodus 8, 8)
Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris; (Liber Exodus 8, 9)