Mosaico decorativo

Fondare 8660 Risultati per: Dom

  • Omnia dat Areuna, o rex, regi”. Dixitque Areuna ad regem: “Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum!”. (Liber II Samuelis 24, 23)

  • Cui respondens rex ait: “Nequaquam; sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita”. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta. (Liber II Samuelis 24, 24)

  • Et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica. Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel. (Liber II Samuelis 24, 25)

  • Dixerunt ergo ei servi sui: “Quaeratur domino nostro regi adulescentula virgo et stet coram rege et curam eius agat dormiatque in sinu tuo et calefaciat dominum nostrum regem”. (Liber I Regum 1, 2)

  • Dixit itaque Nathan ad Bethsabee matrem Salomonis: “Num audisti quod regnaverit Adonias filius Haggith, et dominus noster David hoc ignorat? (Liber I Regum 1, 11)

  • Vade et ingredere ad regem David et dic ei: Nonne tu, domine mi rex, iurasti mihi ancillae tuae dicens: “Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit in solio meo”? Quare ergo regnat Adonias? (Liber I Regum 1, 13)

  • Quae respondens ait: “Domine mi, tu iurasti per Dominum Deum tuum ancillae tuae: “Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit in solio meo”; (Liber I Regum 1, 17)

  • et ecce nunc Adonias regnat, te, domine mi rex, ignorante. (Liber I Regum 1, 18)

  • Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israel, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. (Liber I Regum 1, 20)

  • Eritque, cum dormierit dominus meus rex cum patribus suis, erimus ego et filius meus Salomon peccatores”. (Liber I Regum 1, 21)

  • dixit Nathan: “Domine mi rex, tu ergo dixisti: “Adonias regnet post me, et ipse sedeat super thronum meum”? (Liber I Regum 1, 24)

  • Numquid a domino meo rege exivit hoc verbum, et mihi non indicasti servo tuo quis sessurus esset super thronum domini mei regis post eum?”. (Liber I Regum 1, 27)


"É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa". São Padre Pio de Pietrelcina