Fondare 8660 Risultati per: Dom
et ait: “Dominus petra mea et arx mea et salvator meus; (Liber II Samuelis 22, 2)
Laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero. (Liber II Samuelis 22, 4)
In tribulatione mea invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi; et exaudivit de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures eius. (Liber II Samuelis 22, 7)
Intonuit de caelo Dominus, et Excelsus dedit vocem suam. (Liber II Samuelis 22, 14)
Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. (Liber II Samuelis 22, 16)
Praevenerunt me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum; (Liber II Samuelis 22, 19)
Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi, (Liber II Samuelis 22, 21)
quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo. (Liber II Samuelis 22, 22)
Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum. (Liber II Samuelis 22, 25)
quia tu lucerna mea, Domine, et Deus meus illuminat tenebras meas. (Liber II Samuelis 22, 29)
Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum; scutum est omnium sperantium in se. (Liber II Samuelis 22, 31)
Quoniam quis est Deus praeter Dominum? Et quae rupes praeter Deum nostrum? (Liber II Samuelis 22, 32)