Fondare 8660 Risultati per: Dom
Et Iacob venit in Succoth, ubi, aedificata sibi domo et fixis tentoriis pro gregibus suis, appellavit nomen loci illius Succoth (id est Tabernacula). (Liber Genesis 33, 17)
nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui. (Liber Genesis 34, 19)
Hemmor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. (Liber Genesis 34, 26)
Omnes opes eorum, parvulos quoque et uxores duxerunt captivas et diripuerunt omnia, quae in domibus erant. (Liber Genesis 34, 29)
Iacob autem dixit ad Simeon et Levi: “Turbastis me et odiosum fecistis me Chananaeis et Pherezaeis habitatoribus terrae huius. Nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego et domus mea”. (Liber Genesis 34, 30)
Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: “Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra. (Liber Genesis 35, 2)
Hae sunt autem generationes Esau. Ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 1)
Tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnes animas domus suae et pecora armenta et cuncta, quae acquisierat in terra Chanaan, et abiit in terram Seir; recessitque a fratre suo Iacob. (Liber Genesis 36, 6)
Habitavitque Esau in monte Seir. Ipse est Edom. (Liber Genesis 36, 8)
Hae autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir, (Liber Genesis 36, 9)
dux Core, dux Gatham, dux Amalec. Hi duces Eliphaz in terra Edom; hi filii Ada. (Liber Genesis 36, 16)
Hi filii Rahuel filii Esau: dux Nahath, dux Zara, dux Samma, dux Meza. Hi duces Rahuel in terra Edom; isti filii Basemath uxoris Esau. (Liber Genesis 36, 17)