Fondare 8660 Risultati per: Dom
accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: “Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui”. (Liber Deuteronomii 25, 9)
Et vocabitur nomen illius in Israel: “Domus discalceati”. (Liber Deuteronomii 25, 10)
nec erit in domo tua ephi maius et minus. (Liber Deuteronomii 25, 14)
Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi. (Liber Deuteronomii 25, 15)
Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam. (Liber Deuteronomii 25, 16)
Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris! (Liber Deuteronomii 25, 19)
Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus ti bi daturus est possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa, (Liber Deuteronomii 26, 1)
tolles primitias de cunctis frugibus agri, quas collegeris de terra tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartallo pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi habitet nomen eius, (Liber Deuteronomii 26, 2)
accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: “Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”. (Liber Deuteronomii 26, 3)
Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua ponet ante altare Domini Dei tui, (Liber Deuteronomii 26, 4)
et loqueris in conspectu Domini Dei tui: “Syrus vagus erat pater meus et descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est in paucissimo numero; crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitae multitudinis. (Liber Deuteronomii 26, 5)
Et clamavimus ad Dominum, Deum patrum nostrorum, qui exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque angustias, (Liber Deuteronomii 26, 7)