Mosaico decorativo

Fondare 8660 Risultati per: Dom

  • donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et possideant etiam ipsi terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans Iordanem; tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis. (Liber Deuteronomii 3, 20)

  • Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es. (Liber Deuteronomii 3, 21)

  • Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis. (Liber Deuteronomii 3, 22)

  • Precatusque sum Dominum in tempore illo dicens: (Liber Deuteronomii 3, 23)

  • Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tuae. (Liber Deuteronomii 3, 24)

  • Iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de hac re ad me. (Liber Deuteronomii 3, 26)

  • Et nunc, Israel, audi praecepta et iudicia, quae ego doceo vos, ut facientes ea vivatis et ingredientes possideatis terram, quam Dominus, Deus patrum vestrorum, daturus est vobis. (Liber Deuteronomii 4, 1)

  • Non addetis ad verbum, quod vobis loquor, neque auferetis ex eo; custodite mandata Domini Dei vestri, quae ego praecipio vobis. (Liber Deuteronomii 4, 2)

  • Oculi vestri viderunt omnia, quae fecit Dominus contra Baalphegor, quomodo contriverit omnes cultores eius de medio vestri; (Liber Deuteronomii 4, 3)

  • vos autem, qui adhaeretis Domino Deo vestro, vivitis universi usque in praesentem diem. (Liber Deuteronomii 4, 4)

  • En docui vos praecepta atque iudicia, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus, ut faceretis ea in terra, quam possessuri estis, (Liber Deuteronomii 4, 5)

  • Quae est enim alia natio tam grandis, quae habeat deos appropinquantes sibi, sicut Dominus Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris? (Liber Deuteronomii 4, 7)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina