Fondare 8660 Risultati per: Dom
Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: “Abraham, Abraham”. Qui respondit: “Adsum”. (Liber Genesis 22, 11)
Appellavitque nomen loci illius: “Dominus videt”. Unde usque hodie dicitur: “In monte Dominus videtur”. (Liber Genesis 22, 14)
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit: (Liber Genesis 22, 15)
“Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, (Liber Genesis 22, 16)
“Audi nos, domine, princeps Dei es apud nos: in nobilissimo sepulcrorum nostrorum sepeli mortuum tuum; nullusque te prohibebit, quin in sepulcro eius sepelias mortuum tuum”. (Liber Genesis 23, 6)
“Nequaquam ita fiat, domine mi, ausculta me. Agrum do tibi et speluncam, quae in eo est, praesentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum”. (Liber Genesis 23, 11)
“Domine mi, audi me. Terra quadringentorum siclorum argenti inter me et te quid est hoc? Sepeli mortuum tuum”. (Liber Genesis 23, 15)
Dixitque Abraham ad servum seniorem domus suae, qui praeerat omnibus, quae habebat: “Pone manum tuam subter femur meum, (Liber Genesis 24, 2)
ut adiurem te per Dominum, Deum caeli et Deum terrae, ut non accipias uxorem filio meo de filiabus Chananaeorum, inter quos habito; (Liber Genesis 24, 3)
Dominus, Deus caeli, qui tulit me de domo patris mei et de terra nativitatis meae, qui locutus est mihi et iuravit mihi dicens: "Semini tuo dabo terram hanc", ipse mittet angelum suum coram te, et accipies inde uxorem filio meo. (Liber Genesis 24, 7)
Posuit ergo servus manum sub femore Abraham domini sui et iuravit illi super hac re. (Liber Genesis 24, 9)
Tulitque servus decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum; profectusque perrexit in Aram Naharaim ad urbem Nachor. (Liber Genesis 24, 10)