Mosaico decorativo

Fondare 436 Risultati per: Dixitque

  • Cum ergo vidisset David servos suos mussitantes, intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos: “Num mortuus est puer?”. Qui responderunt ei: “Mortuus est”. (Liber II Samuelis 12, 19)

  • Qui dixit ad eum: “Quare sic attenuaris macie, fili regis, per singulos dies? Cur non indicas mihi?”. Dixitque ei Amnon: “Thamar sororem Absalom fratris mei amo”. (Liber II Samuelis 13, 4)

  • Tollensque sartaginem effudit, quod coxerat, et posuit coram eo. Noluit comedere; dixitque Amnon: “Eicite universos a me”. Cumque exissent omnes, (Liber II Samuelis 13, 9)

  • Et exosam eam habuit Amnon magno odio nimis, ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore, quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: “Surge, vade!”. (Liber II Samuelis 13, 15)

  • Dixitque rex ad Absalom: “Noli, fili mi, noli rogare, ut veniamus omnes et gravemus te”. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei. (Liber II Samuelis 13, 25)

  • Et ait Absalom: “Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus”. Dixitque ad eum rex: “Cur vadet tecum?”. (Liber II Samuelis 13, 26)

  • misit Thecuam et tulit inde mulierem sapientem dixitque ad eam: “Lugere te simula et induere veste lugubri et ne ungaris oleo, ut sis quasi mulier plurimo iam tempore lugens mortuum. (Liber II Samuelis 14, 2)

  • Dixitque mulier Thecuites ad regem: “In me, domine mi rex, iniquitas et in domum patris mei; rex autem et thronus eius sit innocens”. (Liber II Samuelis 14, 9)

  • Dixitque mulier: “Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum. (Liber II Samuelis 14, 13)

  • Et respondens rex dixit ad mulierem: “Ne abscondas a me verbum, quod te interrogo”. Dixitque mulier: “Loquatur dominus meus rex”. (Liber II Samuelis 14, 18)

  • Dixitque ei rex. “Vade in pace”. Et surrexit et abiit in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 9)

  • Nuntiatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom; dixitque David: “Infatua, quaeso, Domine, consilium Achitophel”. (Liber II Samuelis 15, 31)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina