Fondare 72 Risultati per: Diligunt Aliis
Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. (Liber Genesis 8, 10)
Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis”. (Liber Genesis 29, 27)
Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis. (Liber Genesis 29, 30)
Et ingressi sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 5)
qui iudicent populum omni tempore. Quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; leviusque sit tibi, partito cum aliis onere. (Liber Exodus 18, 22)
et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea. (Liber Exodus 20, 6)
Porro spoliabitur prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in locum mundum. (Liber Leviticus 6, 4)
Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum recludet eum septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13, 5)
radetur homo absque loco maculae, et includet eum sacerdos septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13, 33)
praecipiet, et lavabunt id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis. (Liber Leviticus 13, 54)
Sic pereant omnes inimici tui, Domine! Qui autem diligunt eum, rutilent, sicut sol in ortu suo splendet”. (Liber Iudicum 5, 31)
Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David et ait: “Quare venisti et cui dereliquisti pauculas oves illas in deserto? Ego novi superbiam tuam et nequitiam cordis tui, quia ut videres proelium descendisti”. (Liber I Samuelis 17, 28)