Fondare 62 Risultati per: Diligit
Dominus illuminat caecos, Dominus erigit depressos, Dominus diligit iustos, (Liber Psalmorum 146, 8)
quem enim diligit, Dominus corripit et quasi pater in filio complacet sibi. (Liber Proverbiorum 3, 12)
Qui diligit disciplinam, diligit scientiam; qui autem odit increpationes, insipiens est. (Liber Proverbiorum 12, 1)
Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. (Liber Proverbiorum 13, 24)
Omni tempore diligit, qui amicus est, et frater ad angustiam natus est. (Liber Proverbiorum 17, 17)
Qui diligit delictum, diligit rixas; et, qui exaltat ostium, quaerit effracturam. (Liber Proverbiorum 17, 19)
Qui autem possessor est mentis, diligit animam suam, et custos prudentiae inveniet bona. (Liber Proverbiorum 19, 8)
Qui diligit convivia, in egestate erit; qui amat vinum et pinguia, non ditabitur. (Liber Proverbiorum 21, 17)
Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem. (Liber Proverbiorum 22, 11)
Qui diligit pecuniam, pecunia non implebitur; et, qui amat divitias, fructum non capiet ex eis; et hoc ergo vanitas. (Liber Ecclesiastes 5, 9)
Indica mihi, tu, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. (Canticum Canticorum 1, 7)
In lectulo meo per noctes quaesivi, quem diligit anima mea; quaesivi illum et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 1)