Fondare 314 Risultati per: Dii

  • Rugiunt autem clamantes coram diis suis sicut in cena mortui. (Liber Baruch 6, 31)

  • Ipsi etiam, qui ea faciunt, non erunt multi temporis; itaque numquid possunt, quae ab ipsis fabricata sunt, esse dii? (Liber Baruch 6, 46)

  • Quomodo ergo non est sentiendum quia non sunt dii, qui nec liberant se de bello nec de malis? (Liber Baruch 6, 49)

  • Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)

  • Cui ergo non notum est quod non sunt dii? (Liber Baruch 6, 51)

  • Regi autem et hostibus non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt? (Liber Baruch 6, 55)

  • Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati et inargentati; (Liber Baruch 6, 56)

  • Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam aut vas in domo utile, quo uti potest is, qui possidet illud, quam falsi dii, aut etiam ostium in domo, quod custodit, quae in ea sunt, quam falsi dii, et columna lignea in regiis quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)

  • Scientes itaque quia non sunt dii, ne timueritis eos. (Liber Baruch 6, 64)

  • Nullo itaque modo nobis est manifestum quia sunt dii; propter quod ne timueritis eos. (Liber Baruch 6, 68)

  • Nam sicut in cucumerario formido nihil custodit, ita sunt dii illorum lignei et inaurati et inargentati. (Liber Baruch 6, 69)

  • Eodem modo et in horto spinae albae, super quam omnis avis sedet; similiter et mortuo proiecto in tenebris similes sunt dii eorum lignei et inaurati et inargentati. (Liber Baruch 6, 70)


“Aquele que procura a vaidade das roupas não conseguirá jamais se revestir com a vida de Jesus Cristo.” São Padre Pio de Pietrelcina