Fondare 2358 Risultati per: Dies Domini
Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini; (Liber I Paralipomenon 9, 26)
per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores. (Liber I Paralipomenon 9, 27)
Mortuus est ergo Saul propter iniquitatem suam, eo quod praevaricatus sit mandatum Domini, quod praeceperat, et non custodierit illud, sed insuper etiam pythonissam consuluerit (Liber I Paralipomenon 10, 13)
Venerunt ergo omnes maiores natu Israel ad regem in Hebron, et iniit David cum eis foedus in Hebron coram Domino; unxeruntque eum regem super Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel. (Liber I Paralipomenon 11, 3)
Hi principes virorum fortium David, qui adiuverunt eum, ut rex fieret super omnem Israel iuxta verbum Domini, quod locutus est ad Israel; (Liber I Paralipomenon 11, 10)
Sed et per singulos dies veniebant ad David ad auxiliandum ei, usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei. (Liber I Paralipomenon 12, 23)
Iste quoque est numerus principum exercitus, qui venerunt ad David, cum esset in Hebron, ut transferrent regnum Saul ad eum iuxta verbum Domini. (Liber I Paralipomenon 12, 24)
Et ascendit David et omnis Israel in Baala, in Cariathiarim, quae est in Iuda, ut afferrent inde arcam Dei Domini sedentis super cherubim, ubi invocatum est nomen eius. (Liber I Paralipomenon 13, 6)
Congregavitque David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem praeparaverat ei; (Liber I Paralipomenon 15, 3)
et dixit ad eos: “Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. (Liber I Paralipomenon 15, 12)
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel; (Liber I Paralipomenon 15, 14)
et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus. (Liber I Paralipomenon 15, 15)