Mosaico decorativo

Fondare 2358 Risultati per: Dies Domini

  • et votum vovit dicens: “Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae eius, et novacula non ascendet super caput eius”. (Liber I Samuelis 1, 11)

  • Respondens Anna: “Nequaquam, inquit, domine mi; nam mulier infelix nimis ego sum: vinumque et omne, quod inebriare potest, non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. (Liber I Samuelis 1, 15)

  • Et Anna non ascendit; dixit enim viro suo: “Non vadam, donec ablactetur infans, et ducam eum, et appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter”. (Liber I Samuelis 1, 22)

  • Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinae et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus. (Liber I Samuelis 1, 24)

  • suscitat de pulvere egenum et de stercore elevat pauperem, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat. Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. (Liber I Samuelis 2, 8)

  • Et abiit Elcana in Rama in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. (Liber I Samuelis 2, 11)

  • Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant sacrificio Domini. (Liber I Samuelis 2, 17)

  • Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. (Liber I Samuelis 2, 18)

  • Nolite, filii mei; non enim est bona fama, quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. (Liber I Samuelis 2, 24)

  • Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. (Liber I Samuelis 2, 31)

  • Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. (Liber I Samuelis 3, 1)

  • Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina