Fondare 2358 Risultati per: Dies Domini
sed, cum iobelei venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit possessio eius. (Liber Leviticus 27, 21)
Primogenita, quae de animalibus ad Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis fuerit, Domini sunt. (Liber Leviticus 27, 26)
Omnes decimae terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino. (Liber Leviticus 27, 30)
Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)
Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia. (Liber Numeri 3, 39)
Hic est numerus familiarum Caath, qui ministrant in tabernaculo conventus: hos numeravit Moyses et Aaron iuxta sermonem Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 37)
Hic est numerus Gersonitarum, omnes, qui ministrant in tabernaculo conventus, quos numeraverunt Moy ses et Aaron iuxta verbum Domini. (Liber Numeri 4, 41)
Hic est numerus familiarum filiorum Merari, quos recensuerunt Moyses et Aaron iuxta imperium Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 45)
fuerunt simul octo milia quingenti octoginta. 49 Iuxta verbum Domini per manum Moysi recensuit eos unumquemque iuxta officium et onera sua, sicut praeceperat ei Dominus. (Liber Numeri 4, 48)
“Loquere ad filios Israel: Vir sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quae solent hominibus accidere, et fraude transgressi fuerint mandatum Domini, ille homo reus erit; (Liber Numeri 5, 6)
Cumque posuerit sacerdos mulierem in conspectu Domini, discooperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis, oblationem zelotypiae; ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit. (Liber Numeri 5, 18)
maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos iuxta omnia, quae scripta sunt; (Liber Numeri 5, 30)