Mosaico decorativo

Fondare 2358 Risultati per: Dies Domini

  • Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. (Liber Ecclesiastes 7, 1)

  • Nam peccator centies facit malum et prolongat sibi dies; verumtamen novi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem eius. (Liber Ecclesiastes 8, 12)

  • Non sit bonum impio, nec prolongabit dies suos quasi umbram, qui non timet faciem Domini. (Liber Ecclesiastes 8, 13)

  • antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether. (Canticum Canticorum 2, 17)

  • Antequam aspiret dies, et festinent umbrae, vadam ad montem myrrhae et ad collem turis. (Canticum Canticorum 4, 6)

  • quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et ipse, qui continet omnia, scientiam habet vocis. (Liber Sapientiae 1, 7)

  • Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • implicati sumus tribulis iniquitatis et perditionis et ambulavimus per deserta inaccessa, viam autem Domini ignoravimus. (Liber Sapientiae 5, 7)

  • Ideo accipient coronam decoris et diadema speciei de manu Domini, quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos. (Liber Sapientiae 5, 16)

  • Intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. (Liber Sapientiae 10, 16)

  • Arenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit? Altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est? (Liber Ecclesiasticus 1, 2)

  • Timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exsultationis. (Liber Ecclesiasticus 1, 11)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina