Fondare 544 Risultati per: Diebus
et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei. (Liber II Samuelis 21, 9)
Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis. (Liber II Samuelis 23, 20)
Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: “Aut tribus annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem”. (Liber II Samuelis 24, 13)
Dixitque Semei regi: “Bonus sermo; sicut locutus est dominus meus rex, sic faciet servus tuus”. Habitavit itaque Semei in Ierusalem diebus multis. (Liber I Regum 2, 38)
sed et haec, quae non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis. (Liber I Regum 3, 13)
Salomon autem erat in dicione sua habens omnia regna a Flu mine usque ad terram Philisthim et ad terminum Aegypti offerentium sibi munera et servientium ei cunctis diebus vitae eius. (Liber I Regum 5, 1)
Habitabatque Iuda et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua et sub ficu sua a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis. (Liber I Regum 5, 5)
ut timeant te cunctis diebus, quibus vivunt super faciem terrae, quam dedisti patribus nostris. (Liber I Regum 8, 40)
Fecit ergo Salomon in tempore illo festivitatem celebrem, et omnis Israel cum eo, ecclesia magna ab introitu Emath usque ad rivum Aegypti, coram Domino Deo nostro septem diebus. (Liber I Regum 8, 65)
Dixitque Dominus ad eum: “Exaudivi orationem tuam et deprecationem tuam, quam deprecatus es coram me; sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus. (Liber I Regum 9, 3)
Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis, (Liber I Regum 10, 21)
Verumtamen in diebus tuis non faciam propter David patrem tuum; de manu filii tui scindam illud. (Liber I Regum 11, 12)