Fondare 1932 Risultati per: Deus

  • Recordatus quoque Deus Rachelis exaudivit eam Deus et aperuit vulvam illius. (Liber Genesis 30, 22)

  • Quae concepit et peperit filium dicens: “Abstulit Deus opprobrium meum”; (Liber Genesis 30, 23)

  • Ait illi Laban: “Inveniam gratiam in conspectu tuo; augurio didici, quia benedixerit mihi Deus propter te. (Liber Genesis 30, 27)

  • dixitque eis: “Video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius; Deus autem patris mei fuit mecum, (Liber Genesis 31, 5)

  • Sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus; et tamen non dimisit eum Deus, ut noceret mihi. (Liber Genesis 31, 7)

  • Tulitque Deus substantiam patris vestri et dedit mihi. (Liber Genesis 31, 9)

  • Ego sum Deus Bethel, ubi unxisti lapidem et votum vovisti mihi. Nunc ergo surge et egredere de terra hac revertens in terram nativitatis tuae"”. (Liber Genesis 31, 13)

  • Sed omnes opes, quas tulit Deus patri nostro, nobis abstulit ac filiis nostris; unde omnia, quae praecepit tibi Deus, fac”. (Liber Genesis 31, 16)

  • Venit autem Deus ad Laban Aramaeum per somnium noctis dixitque ei: "Cave, ne quidquam loquaris contra Iacob!". (Liber Genesis 31, 24)

  • valet quidem manus mea reddere tibi malum, sed Deus patris vestri heri dixit mihi: “Cave, ne loquaris contra Iacob quidquam!”. (Liber Genesis 31, 29)

  • Nisi Deus patris mei, Deus Abraham et Timor Isaac, affuisset mihi, certemodo nudum me dimisisses; afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus et iudicavit heri”. (Liber Genesis 31, 42)

  • Si afflixeris filias meas et si introduxeris uxores alias super eas, cum nemo nobiscum sit, vide, Deus est testis inter me et te”. (Liber Genesis 31, 50)


“Quanto mais te deixares enraizar na santa humildade, tanto mais íntima será a comunicação da tua alma com Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina