Fondare 2247 Risultati per: Deus Spiritus
Multifariam et multis modis olim Deus locutus patribus in prophetis, (Epistula ad Hebraeos 1, 1)
Et ad angelos quidem dicit: “Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis”; (Epistula ad Hebraeos 1, 7)
ad Filium autem: “Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi, et virga aequitatis virga regni tui. (Epistula ad Hebraeos 1, 8)
Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis” (Epistula ad Hebraeos 1, 9)
Nonne omnes sunt administratorii spiritus, qui in ministerium mittuntur propter eos, qui hereditatem capient salutis? (Epistula ad Hebraeos 1, 14)
contestante Deo signis et portentis et variis virtutibus et Spiritus Sancti distributionibus secundum suam voluntatem. (Epistula ad Hebraeos 2, 4)
et iterum: “Ego ero fidens in eum”; et iterum: “Ecce ego et pueri, quos mihi dedit Deus”. (Epistula ad Hebraeos 2, 13)
Omnis namque domus fabricatur ab aliquo; qui autem omnia fabricavit, Deus est. (Epistula ad Hebraeos 3, 4)
Quapropter, sicut dicit Spiritus Sanctus: “Hodie, si vocem eius audieritis, (Epistula ad Hebraeos 3, 7)
Dixit enim quodam loco de die septima sic: “Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis”; (Epistula ad Hebraeos 4, 4)
qui enim ingressus est in requiem eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus. (Epistula ad Hebraeos 4, 10)
Vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque et medullarum, et discretor cogitationum et intentionum cordis; (Epistula ad Hebraeos 4, 12)