Fondare 2094 Risultati per: Deus Sapientia
Et nunc, Domine, Deus Israel, firmetur sermo tuus, quem locutus es servo tuo David! (Liber II Paralipomenon 6, 17)
Ergone credibile est, ut habitet Deus cum hominibus super terram? Si caelum et caeli caelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi! (Liber II Paralipomenon 6, 18)
Sed respice orationem servi tui et obsecrationem eius, Domine Deus meus, et audi clamorem et preces, quas fundit famulus tuus coram te, (Liber II Paralipomenon 6, 19)
tu es enim Deus meus. Aperiantur, quaeso, oculi tui, et aures tuae intentae sint ad orationem, quae fit in loco isto. (Liber II Paralipomenon 6, 40)
Nunc igitur consurge, Domine Deus, in requiem tuam, tu et arca fortitudinis tuae; sacerdotes tui, Domine Deus, induantur salutem, et sancti tui laetentur in bonis. (Liber II Paralipomenon 6, 41)
Domine Deus, ne averteris faciem christi tui; memento misericordiarum David servi tui”. (Liber II Paralipomenon 6, 42)
Dixitque ad regem: “Verus est sermo, quem audieram in terra mea, de rebus tuis et sapientia tua; (Liber II Paralipomenon 9, 5)
Sit Dominus Deus tuus benedictus, qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui! Quia diligit Deus tuus Israel et vult servare eum in aeternum, idcirco posuit te super eum regem, ut facias iudicia atque iustitiam”. (Liber II Paralipomenon 9, 8)
Magnificatus est igitur rex Salomon super omnes reges terrae divitiis et sapientia. (Liber II Paralipomenon 9, 22)
Omnesque reges terrarum desiderabant faciem videre Salomonis, ut audirent sapientiam, quam dederat Deus in corde eius, (Liber II Paralipomenon 9, 23)
Num ignoratis quod Dominus, Deus Israel, dederit regnum David super Israel in sempiternum, ipsi et filiis eius, pactum salis? (Liber II Paralipomenon 13, 5)
Noster autem Deus Dominus est, quem non reliquimus; sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron, et Levitae sunt in ordine suo. (Liber II Paralipomenon 13, 10)