Fondare 2001 Risultati per: Deus Nobiscum Est
Deus, impolluta via eius, eloquia Domini igne examinata; protector est omnium sperantium in se. (Liber Psalmorum 18, 31)
Quoniam quis Deus praeter Dominum? Aut quae munitio praeter Deum nostrum? (Liber Psalmorum 18, 32)
Deus, qui praecinxit me virtute et posuit immaculatam viam meam; (Liber Psalmorum 18, 33)
Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus, et exaltetur Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 18, 47)
Deus, qui das vindictas mihi et subdis populos sub me, liberator meus de inimicis meis iracundis; (Liber Psalmorum 18, 48)
Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? Longe a salute mea verba rugitus mei. (Liber Psalmorum 22, 2)
Deus meus, clamo per diem, et non exaudis, et nocte, et non est requies mihi. (Liber Psalmorum 22, 3)
In te proiectus sum ex utero, de ventre matris meae Deus meus es tu. (Liber Psalmorum 22, 11)
BETH. Deus meus, in te confido; non erubescam. Neque exsultent super me inimici mei, (Liber Psalmorum 25, 2)
HE. Dirige me in veritate tua et doce me, quia tu es Deus salutis meae, VAU. et te sustinui tota die. (Liber Psalmorum 25, 5)
PHE. Libera, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus suis. (Liber Psalmorum 25, 22)
Ne avertas faciem tuam a me, ne declines in ira a servo tuo. Adiutor meus es tu, ne me reicias neque derelinquas me, Deus salutis meae. (Liber Psalmorum 27, 9)