Fondare 2001 Risultati per: Deus Nobiscum Est
consuluitque rursum David Deum, et dixit ei Deus: “Non ascendas post eos; circumdabis eos et venies contra illos ex adverso arborum celthium; (Liber I Paralipomenon 14, 14)
cumque audieris sonitum gradientis in cacumine arborum celthium, tunc egredieris ad bellum; egressus est enim Deus ante te, ut percutias castra Philisthim”. (Liber I Paralipomenon 14, 15)
Fecit ergo David, sicut praeceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum de Gabaon usque Gazer. (Liber I Paralipomenon 14, 16)
Quia a principio non eratis praesentes, fecit Dominus, Deus Israel, diruptionem in nobis; non enim quaesivimus eum, sicut fas erat”. (Liber I Paralipomenon 15, 13)
Cumque adiuvisset Deus Levitas, qui portabant arcam foederis Domini, immolati sunt septem tauri et septem arietes. (Liber I Paralipomenon 15, 26)
Ipse Dominus Deus noster; in universa terra iudicia eius. (Liber I Paralipomenon 16, 14)
Et dicite: “Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos et erue de gentibus, ut confiteamur nomini sancto tuo et exsultemus in carminibus tuis. (Liber I Paralipomenon 16, 35)
Benedictus Dominus, Deus Israel, ab aeterno usque in aeternum””. Et dixit omnis populus: “Amen!” et “Laus Domino!”. (Liber I Paralipomenon 16, 36)
Et ait Nathan ad David: “Omnia, quae in corde tuo sunt, fac; Deus enim tecum est”. (Liber I Paralipomenon 17, 2)
Cumque venisset rex David et sedisset coram Domino, dixit: “Quis ego sum, Domine Deus, et quae domus mea, quia adduxisti me hucusque? (Liber I Paralipomenon 17, 16)
Sed hoc parum visum est in conspectu tuo, Deus; ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et aspexisti me excelsum super ordinem hominum, Domine Deus. (Liber I Paralipomenon 17, 17)
Domine, non est similis tui, et non est alius deus absque te secundum omnia, quae audivimus auribus nostris. (Liber I Paralipomenon 17, 20)