Mosaico decorativo

Fondare 4010 Risultati per: Deus Israel

  • Percussitque eos ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abelcharmim plaga magna nimis; humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. (Liber Iudicum 11, 33)

  • Expletisque duobus mensibus, reversa est ad patrem suum; et fecit ei, sicut voverat, quae non cognoverat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est, (Liber Iudicum 11, 39)

  • ut post anni circulum conveniant in unum filiae Israel et plangant filiam Iephte Galaaditae diebus quattuor. (Liber Iudicum 11, 40)

  • Iudicavitque Iephte Galaadites Israel sex annis et mortuus est ac sepultus in civitate sua in Galaad. (Liber Iudicum 12, 7)

  • Post hunc iudicavit Israel Abesan de Bethlehem. (Liber Iudicum 12, 8)

  • Qui habuit triginta filios et totidem filias emittens foras maritis dedit; et eiusdem numeri filiis suis accepit uxores forinsecus. Qui septem annis iudicavit Israel; (Liber Iudicum 12, 9)

  • Cui successit Ahialon Zabulonites et iudicavit Israel decem annis; (Liber Iudicum 12, 11)

  • Post hunc iudicavit Israel Abdon filius Illel Pharathonites. (Liber Iudicum 12, 13)

  • Qui habuit quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum. Et iudicavit Israel octo annis; (Liber Iudicum 12, 14)

  • Rursumque filii Israel fece runt malum in conspectu Do mini, qui tradidit eos in manus Philisthinorum quadraginta annis. (Liber Iudicum 13, 1)

  • quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum”. (Liber Iudicum 13, 5)

  • Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. (Liber Iudicum 13, 9)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina