Fondare 4010 Risultati per: Deus Israel
Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?”. (Prophetia Ionae 3, 9)
Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. (Prophetia Ionae 3, 10)
et oravit ad Dominum et dixit: “Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum, cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Sciebam enim quia tu Deus clemens et misericors es, longanimis et multae miserationis et ignoscens super malitia. (Prophetia Ionae 4, 2)
Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super Ionam, ut esset umbra super caput eius et protegeret eum ab afflictione sua. Et laetatus est Ionas super hedera laetitia magna. (Prophetia Ionae 4, 6)
Et paravit Deus vermem, cum surgeret aurora in crastinum, et percussit hederam, quae exaruit. (Prophetia Ionae 4, 7)
Et, cum ortus fuisset sol, praecepit Deus vento orientali calido; et percussit sol super caput Ionae, et elanguit; et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: “Melius est mihi mori quam vivere” (Prophetia Ionae 4, 8)
Et dixit Deus ad Ionam: “Putasne bene irasceris tu super hedera?”. Et dixit: “Bene irascor ego usque ad mortem”. (Prophetia Ionae 4, 9)
Audite, populi omnes, et attendat terra et plenitudo eius; et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo. (Prophetia Michaeae 1, 2)
In scelere Iacob omne istud et in peccatis domus Israel. Quod scelus Iacob? Nonne Samaria? Et quae excelsa Iudae? Nonne Ierusalem? (Prophetia Michaeae 1, 5)
Iungite quadrigae equos, habitatores Lachis; principium peccati est filiae Sion, quia in te inventa sunt scelera Israel. (Prophetia Michaeae 1, 13)
Propterea dabis dimissionem super Moresethgeth. Domus Achzib in deceptionem regibus Israel. (Prophetia Michaeae 1, 14)
Adhuc expugnatorem adducam tibi, quae habitas in Maresa; usque Odollam veniet gloria Israel. (Prophetia Michaeae 1, 15)