Mosaico decorativo

Fondare 1997 Risultati per: Deus Fortis

  • quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quae locutus est Deus per os sanctorum a saeculo suorum prophetarum. (Actus Apostolorum 3, 21)

  • Moyses quidem dixit: “Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me; ipsum audietis iuxta omnia, quaecumque locutus fuerit vobis. (Actus Apostolorum 3, 22)

  • Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham: “Et in semine tuo benedicentur omnes familiae terrae”. (Actus Apostolorum 3, 25)

  • Vobis primum Deus suscitans Puerum suum, misit eum benedicentem vobis in avertendo unumquemque a nequitiis vestris”. (Actus Apostolorum 3, 26)

  • notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia in nomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. (Actus Apostolorum 4, 10)

  • Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vos interemistis suspendentes in ligno; (Actus Apostolorum 5, 30)

  • hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavit dextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum. (Actus Apostolorum 5, 31)

  • Et nos sumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibus sibi”. (Actus Apostolorum 5, 32)

  • Qui ait: “Viri fratres et patres, audite. Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham, cum esset in Mesopotamia, priusquam moraretur in Charran, (Actus Apostolorum 7, 2)

  • Locutus est autem sic Deus: “Erit semen eius accola in terra aliena, et servituti eos subicient et male tractabunt annis quadringentis; (Actus Apostolorum 7, 6)

  • et gentem, cui servierint, iudicabo ego, dixit Deus; et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto”. (Actus Apostolorum 7, 7)

  • Et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum; et erat Deus cum eo (Actus Apostolorum 7, 9)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina