Fondare 1944 Risultati per: Deus Ducibus
Deus autem noster in caelo; omnia, quaecumque voluit, fecit. (Liber Psalmorum 115, 3)
Misericors Dominus et iustus, et Deus noster miseretur. (Liber Psalmorum 116, 5)
Deus Dominus et illuxit nobis. Instruite sollemnitatem in ramis condensis usque ad cornua altaris. (Liber Psalmorum 118, 27)
Deus meus es tu, et confitebor tibi, Deus meus, et exaltabo te. (Liber Psalmorum 118, 28)
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. (Liber Psalmorum 135, 5)
Mihi autem nimis pretiosae cogitationes tuae, Deus; nimis gravis summa earum. (Liber Psalmorum 139, 17)
Utinam occidas, Deus, peccatores; viri sanguinum, declinate a me. (Liber Psalmorum 139, 19)
Scrutare me, Deus, et scito cor meum; proba me et cognosce semitas meas (Liber Psalmorum 139, 23)
Dixi Domino: “Deus meus es tu; auribus percipe, Domine, vocem deprecationis meae”. (Liber Psalmorum 140, 7)
Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam; (Liber Psalmorum 143, 10)
Deus, canticum novum cantabo tibi, in psalterio decachordo psallam tibi, (Liber Psalmorum 144, 9)
Beatus populus, cui haec sunt; beatus populus, cui Dominus est Deus. (Liber Psalmorum 144, 15)