Fondare 1939 Risultati per: Deus Azaria
Impleat ventrem suum: emittet Deus in eum iram furoris sui et pluet super illum bellum suum. (Liber Iob 20, 23)
“Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?”. Retribuat illi, ut sciat. (Liber Iob 21, 19)
“Nonne Deus excelsior caelo? Et inspice stellarum verticem: quam sublimis!”. (Liber Iob 22, 12)
Et dicis: “Quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat? (Liber Iob 22, 13)
Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. (Liber Iob 23, 16)
De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem. (Liber Iob 24, 12)
“Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, (Liber Iob 27, 2)
Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius? (Liber Iob 27, 8)
Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)
Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius. (Liber Iob 28, 23)
“Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me? (Liber Iob 29, 2)
Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo, (Liber Iob 29, 4)