Fondare 1939 Risultati per: Deus Azaria
Et dixit ad eum rex: “Non tibi videtur esse Bel vivens deus? An non vides, quanta comedat et bibat cotidie?”. (Prophetia Danielis 14, 6)
Et dixit rex Danieli: “Non potes dicere quia iste non sit deus vivens; adora ergo eum”. (Prophetia Danielis 14, 24)
Dixitque Daniel: “Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens. (Prophetia Danielis 14, 25)
Et clamavit Abacuc dicens: “Daniel, Daniel, tolle prandium, quod misit tibi Deus”. (Prophetia Danielis 14, 37)
Et ait Daniel: “Recordatus es enim mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te”. (Prophetia Danielis 14, 38)
Et exclamavit rex voce magna dicens: “Magnus es, Domine, Deus Danielis, et non est alius praeter te”. (Prophetia Danielis 14, 41)
et dicam “Non populo meo”: “Populus meus tu”; et ipse dicet: “Deus meus es tu””. (Prophetia Osee 2, 26)
Me invocant: “Deus meus”; cognovimus te, Israel. (Prophetia Osee 8, 2)
Quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illum, et non est Deus; quoniam in scintillas erit vitulus Samariae. (Prophetia Osee 8, 6)
Abiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum; et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)
Non faciam furorem irae meae, non convertar, ut disperdam Ephraim, quoniam Deus ego et non homo, in medio tui Sanctus et non veniam in terrore. (Prophetia Osee 11, 9)
Dominus, Deus exercituum: Dominus memoriale eius. (Prophetia Osee 12, 6)