Fondare 600 Risultati per: Deum
quia non erit impossibile apud Deum omne verbum”. (Evangelium secundum Lucam 1, 37)
Apertum est autem ilico os eius et lingua eius, et loquebatur benedicens Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 64)
Et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium: (Evangelium secundum Lucam 2, 13)
Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. (Evangelium secundum Lucam 2, 20)
et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit: (Evangelium secundum Lucam 2, 28)
Et Iesus proficiebat sapientia et aetate et gratia apud Deum et homines. (Evangelium secundum Lucam 2, 52)
Et respondens Iesus dixit illi: “Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies””. (Evangelium secundum Lucam 4, 8)
Et respondens Iesus ait illi: “Dictum est: “Non tentabis Dominum Deum tuum””. (Evangelium secundum Lucam 4, 12)
Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum. (Evangelium secundum Lucam 5, 25)
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “Vidimus mirabilia hodie”. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “Propheta magnus surrexit in nobis” et: “Deus visitavit plebem suam”. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; (Evangelium secundum Lucam 7, 29)