Fondare 600 Risultati per: Deum
Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. (Liber Isaiae 55, 7)
Me etenim de die in diem quaerunt et scire vias meas volunt, quasi gens, quae iustitiam fecerit et iudicium Dei sui non dereliquerit. Rogant me iudicia iustitiae, appropinquare Deum volunt. (Liber Isaiae 58, 2)
sed iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. (Liber Isaiae 59, 2)
A saeculo non audierunt, neque aures perceperunt; oculus non vidit Deum, absque te, qui operaretur pro sperantibus in eum. (Liber Isaiae 64, 3)
Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore, quo ducebat te per viam? (Liber Ieremiae 2, 17)
Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te; scito et vide quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum et non esse timorem mei apud te, dicit Dominus, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 2, 19)
Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 13)
et non dixerunt in corde suo: “Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis”. (Liber Ieremiae 5, 24)
quod praecepi patribus vestris in die, qua eduxi eos de terra Aegypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam et facite omnia, quae praecipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum; (Liber Ieremiae 11, 4)
Et dabo eis cor, ut sciant me quia ego sum Dominus; et erunt mihi in populum, et ego ero eis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo. (Liber Ieremiae 24, 7)
Et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum. (Liber Ieremiae 30, 22)
Quia erit dies, in qua clamabunt custodes in monte Ephraim: “Surgite, et ascendamus in Sion ad Dominum Deum nostrum”. (Liber Ieremiae 31, 6)