Fondare 1036 Risultati per: Deo
Omnia autem, quae illis fiunt, falsa sunt; quomodo ergo aestimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)
Etenim cum inciderit in domum deorum ligneorum vel inauratorum vel inargentatorum ignis, sacerdotes quidem ipsorum fugient et liberabuntur; ipsi vero sicut trabes in medio comburentur. (Liber Baruch 6, 54)
et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est; (Liber Baruch 6, 61)
Unde neque aestimandum est neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque iudicium iudicare neque benefacere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)
Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis per circuitum ab aspectu lumborum eius et desuper; et ab aspectu lumborum eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu. (Prophetia Ezechielis 1, 27)
ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium (Prophetia Ezechielis 5, 8)
Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. (Prophetia Ezechielis 5, 10)
et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus viri, ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri. (Prophetia Ezechielis 8, 2)
Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)
Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus; (Prophetia Ezechielis 13, 8)
ideo ecce ego congregabo omnes amatores tuos, quibus iucunda fuisti, et omnes, quos dilexisti, cum universis, quos oderas; et congregabo eos super te undique et nudabo ignominiam tuam coram eis, et videbunt omnem turpitudinem tuam. (Prophetia Ezechielis 16, 37)
“Fili hominis, dic principi Tyri: Haec dicit Dominus Deus: Eo quod elevatum est cor tuum, et dixisti: “Deus ego sum et in cathedra deorum sedeo in corde maris!”, cum sis homo et non Deus, et dedisti cor tuum quasi cor Dei. (Prophetia Ezechielis 28, 2)