Mosaico decorativo

Fondare 1501 Risultati per: Dei

  • super haec autem et Iudaeum se futurum et omnem locum habitabilem perambulaturum praedicantem Dei potestatem. (Liber II Maccabaeorum 9, 17)

  • Sed omnino non cessantibus doloribus — supervenerat enim in eum iustum Dei iudicium — semetipsum desperans scripsit ad Iudaeos hanc infra rescriptam epistulam modum deprecationis habentem, haec continentem: (Liber II Maccabaeorum 9, 18)

  • Qui autem cum Maccabaeo erant, appropinquante illo, ad supplicationem Dei terra capita aspergentes lumbosque ciliciis praecincti (Liber II Maccabaeorum 10, 25)

  • nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis. (Liber II Maccabaeorum 11, 4)

  • Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo. (Liber II Maccabaeorum 11, 19)

  • Cumque pugna valida fieret et hi, qui circa Iudam erant, per auxilium Dei prospere gessissent, nomades victi petebant a Iuda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos et in ceteris profuturos eis. (Liber II Maccabaeorum 12, 11)

  • et, capta civitate per Dei voluntatem, inenarrabiles caedes fecerunt, ita ut adiacens stagnum latitudinem habens stadiorum duorum defluere repletum sanguine videretur. (Liber II Maccabaeorum 12, 16)

  • Deinde considerans quod hi, qui cum pietate dormitionem acceperant, optimum haberent repositum gratiae donum: (Liber II Maccabaeorum 12, 45)

  • Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei. (Liber II Maccabaeorum 13, 13)

  • Cumque suis dedisset signum: “Victoriam Dei”, cum iuvenibus fortissimis electis, nocte aggressus castra adversus aulam regiam, interfecit viros ad duo milia et primarium elephantorum una cum eo, qui intra habitaculum erat; (Liber II Maccabaeorum 13, 15)

  • iuravit haec: “Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam”. (Liber II Maccabaeorum 14, 33)

  • Respondentem vero Oniam dixisse: “Hic est fratrum amator, qui multum orat pro populo et sancta civitate, Ieremias propheta Dei”. (Liber II Maccabaeorum 15, 14)


"Deus nunca me recusou um pedido". São Padre Pio de Pietrelcina