Fondare 1501 Risultati per: Dei
Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum de domo Abinadab. Oza autem et Ahio minabant plaustrum. (Liber I Paralipomenon 13, 7)
Et timuit Deum tunc temporis dicens: “Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?”. (Liber I Paralipomenon 13, 12)
Mansit ergo arca Dei apud domum Obededom tribus mensibus; et benedixit Dominus domui eius et omnibus quae habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)
Fecit quoque sibi domos in civitate David et praeparavit locum arcae Dei tetenditque ei tabernaculum. (Liber I Paralipomenon 15, 1)
Tunc dixit David: “Illicitum est, ut a quocumque portetur arca Dei, nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam et ad ministrandum sibi usque in aeternum”. (Liber I Paralipomenon 15, 2)
et dixit ad eos: “Vos, qui estis principes familiarum Leviticarum, sanctificamini cum fratribus vestris et afferte arcam Domini, Dei Israel, ad locum, quem praeparavi. (Liber I Paralipomenon 15, 12)
Sanctificati sunt ergo sacerdotes et Levitae, ut portarent arcam Domini, Dei Israel; (Liber I Paralipomenon 15, 14)
et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut praeceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus. (Liber I Paralipomenon 15, 15)
Porro Sebania et Iosaphat et Nathanael et Amasai et Zacharias et Banaias et Eliezer sacerdotes clangebant tubis coram arca Dei, et Obededom et Iehias erant ianitores pro arca. (Liber I Paralipomenon 15, 24)
Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. (Liber I Paralipomenon 16, 1)
Banaiam vero et Iahaziel sacerdotes, ut canerent tubis iugiter coram arca foederis Dei. (Liber I Paralipomenon 16, 6)
Igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens: (Liber I Paralipomenon 17, 3)