Mosaico decorativo

Fondare 560 Risultati per: De Filiis Iesse

  • De filiis Beguai, Uthai filius Zabud, et cum eis septuaginta viri. (Liber Esdrae 8, 14)

  • Congregavi autem eos ad fluvium, qui decurrit ad Ahava, et mansimus ibi tribus diebus. Recensui populum et sacerdotes; de filiis autem Levi non inveni ibi. (Liber Esdrae 8, 15)

  • Et adduxerunt nobis per manum Dei nostri bonam super nos virum doctissimum de filiis Moholi filii Levi filii Israel nomine Serebiam et filios eius et fratres eius decem et octo (Liber Esdrae 8, 18)

  • et Hasabiam et cum eo Iesaiam de filiis Merari filiosque eius et fratres eius viginti (Liber Esdrae 8, 19)

  • Et praedicavi ibi ieiunium iuxta fluvium Ahava, ut affligeremur coram Deo nostro et peteremus ab eo iter prosperum nobis et filiis nostris universaeque substantiae nostrae. (Liber Esdrae 8, 21)

  • Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima”. (Liber Esdrae 9, 2)

  • Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”. (Liber Esdrae 9, 12)

  • Et respondit Sechenias filius Iehiel de filiis Elam et dixit Esdrae: “Nos praevaricati sumus in Deum nostrum et duximus uxores alienigenas de populis terrae. Nunc autem spes est in Israel super hoc: (Liber Esdrae 10, 2)

  • Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem omnibus filiis transmigrationis, ut congregarentur in Ierusalem; (Liber Esdrae 10, 7)

  • Et inventi sunt de filiis sacerdotum, qui duxerant uxores alienigenas. De filiis Iesua filii Iosedec et de fratribus eius: Maasia et Eliezer et Iarib et Godolia; (Liber Esdrae 10, 18)

  • Et de filiis Emmer: Hanani et Zabadia. (Liber Esdrae 10, 20)

  • Et de filiis Harim: Maasia et Elia et Semeia et Iehiel et Ozias. (Liber Esdrae 10, 21)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina