Fondare 560 Risultati per: De Filiis Iesse
Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse. (Liber I Paralipomenon 9, 3)
Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae; (Liber I Paralipomenon 9, 4)
de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta. (Liber I Paralipomenon 9, 6)
Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana (Liber I Paralipomenon 9, 7)
De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari; (Liber I Paralipomenon 9, 14)
Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent. (Liber I Paralipomenon 9, 32)
Hi de filiis Gad principes exercitus, minimus contra centum praevalebat et maximus contra mille. (Liber I Paralipomenon 12, 15)
De filiis Simeon virorum fortissimorum ad pugnandum septem milia centum. (Liber I Paralipomenon 12, 26)
De filiis Levi quattuor milia sescenti; (Liber I Paralipomenon 12, 27)
De filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia; magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 30)
Porro de filiis Ephraim viginti milia octingenti, fortissimi robore viri nominati in familiis suis. (Liber I Paralipomenon 12, 31)
De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui norant singula tempora ad sciendum quid facere deberet Israel, principes ducenti et omnes fratres eorum ad iussa eorum. (Liber I Paralipomenon 12, 33)