Mosaico decorativo

Fondare 560 Risultati per: De Filiis Iesse

  • “Ascendite ad me et ferte praesidium, ut expugnemus Gabaon, quia fecit pacem cum Iosue et filiis Israel”. (Liber Iosue 10, 4)

  • Non fuit civitas, quae foedus iniret cum filiis Israel, praeter Hevaeum, qui habitabat in Gabaon: omnes bellando cepit. (Liber Iosue 11, 19)

  • Cepit ergo Iosue omnem terram, sicut locutus est Dominus ad Moysen, et tradidit eam in possessionem filiis Israel secundum partes et tribus suas; quievitque terra a proeliis. (Liber Iosue 11, 23)

  • Deditque Moyses tribui Gad, filiis Gad, per cognationes suas possessionem, cuius hic est (Liber Iosue 13, 24)

  • et dimidiam partem Galaad et Astharoth et Edrai, urbes regni Og in Basan, filiis Machir filii Manasse, dimidiae parti filiorum Machir, iuxta cognationes suas. (Liber Iosue 13, 31)

  • Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem. (Liber Iosue 15, 63)

  • urbesque separatae filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, omnes urbes et villae earum. (Liber Iosue 16, 9)

  • Etenim in sorte Manasse ceciderat terra Thapphuae; Thapphua autem ipsa, quae est iuxta terminos Manasse, fuit filiis Ephraim. (Liber Iosue 17, 8)

  • Qui misit eis sortes coram Domino in Silo divisitque ibi terram filiis Israel secundum partes eorum. (Liber Iosue 18, 10)

  • Et locutus est Dominus ad Iosue dicens: “Loquere filiis Israel et dic eis: (Liber Iosue 20, 1)

  • Hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israel et advenis, qui habitant inter eos, ut fugeret ad eas, qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis, donec staret ante populum expositurus causam suam. (Liber Iosue 20, 9)

  • Porro filiis Gerson egressa est sors, ut acciperent de tribubus Issachar et Aser et Nephthali dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim. (Liber Iosue 21, 6)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina