Fondare 956 Risultati per: David Scriptor Fetus
Dixitque ei rex David: “Nequaquam ita fiet, sed argentum dabo quantum valet; neque enim tibi auferre debeo et sic offerre Domino holocausta gratuita”. (Liber I Paralipomenon 21, 24)
Dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos (Liber I Paralipomenon 21, 25)
In illo ergo tempore David videns quod exaudisset eum Dominus in area Ornan Iebusaei immolavit ibi victimas. (Liber I Paralipomenon 21, 28)
et non praevaluit David ire, ut ibi obsecraret Deum; nimio enim fuerat timore perterritus videns gladium angeli Domini. (Liber I Paralipomenon 21, 30)
Dixitque David: “Haec est domus Domini Dei, et hoc est altare holocausti pro Israel”. (Liber I Paralipomenon 22, 1)
Ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile. (Liber I Paralipomenon 22, 3)
Ligna quoque cedrina non poterant aestimari, quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David. (Liber I Paralipomenon 22, 4)
Et dixit David: “Salomon filius meus puer parvulus est et tener; domus autem, quae aedificanda est Domino, talis esse debet, ut in cunctis regionibus nominetur et glorificetur. Praeparabo ergo ei necessaria”. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)
dixitque David ad Salomonem: “Fili mi, voluntatis meae fuit, ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei, (Liber I Paralipomenon 22, 7)
Praecepit quoque David cunctis principibus Israel, ut adiuvarent Salomonem filium suum: “ (Liber I Paralipomenon 22, 17)
Igitur David senex et plenus dierum regem constituit Sa lomonem filium suum super Israel (Liber I Paralipomenon 23, 1)
Et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gerson videlicet et Caath et Merari. (Liber I Paralipomenon 23, 6)
